- TURMA
- TURMAVarroni, l. 4. de L. L. terma est, quod terdeni Equites ex tribus Tribubus, Tatiensium, Ramnium et Lucerum fiebant; Scaligero ex Graeco τόρμη, Rotunditas, uti Cohors, quia cohortes villaticae rotundae, vide Iust. Lipsium, de Militia Rom. l. 2. c. 6. Hinc Turmae, pro Equestri Ordine, apud Papin. Statium, l. 4. Sylv. 1. v. 25.Moribus atque tuis gaudent Turmaeque Tribusque,Purpureique patres ———Ubi notos tres Ordines Romani Status indigitat. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad loc. Inde Turmarn, in l. 3. Cod. Theodos. de Privil. eorum qui in sacro palat. mil. inter viliora officia, qui turmas a provincialibus exigebant. Sed et Turma, regio est, apud medii aevi Scriptores, unde Turmarcha, turmae seu regionis praefectus, apud Ioannem VIII. Ep. 240 Graece quoque Τουρμάρχης, apud Leonem, in Tacticis, c. 4. §. 8. Constantinum Porphyrog. Alios. Itaque apud Ughellum, Tom l. p. 995. Stratigotis, Iudicibus, Viceceomitibus, Curmarchis, Plateariis etc. reponit Turmarchis, Car. du Fresne, Glossar. quem vide quoque Notis ad Alexiadem p. 273.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.